De Admirandis, Pag. 12nn
 
Vanini, De Admirandis

/p. n. n. 12/ Ad eundem Illustrissimum

Dominum, necnon ad operis auctorem

eminentissimum ac toto orbe clarissimum

Carmen Congratulatorium:

Haud puduit docti divino carmine magnum

Virgilij Augustum celebrari grataque quondam

Maecenas habuit moderata poëmata Flacci.

Tu, genus heroum forti de stirpe potentum,

Queis dedit illustres ortus Lotharingia, clare

Bassompetre, satus, quem tam praestantia formae

Quam gratiae decorant Gallaeque facundia linguae,

Munificus Iovis, instar ades cum munere cunctos

Palladios generose viros humaniter aequas,

Sic honos armorum, nam gens exercita bello

Helveta praefectum copijs, quas Gallia nutrit

Agnoscit probatque Ducem gaudetque valere.

Interea iam sume lubens et fronte serena

Suscipias librum, tibi quem nunc Iulius offert

Vaninus, vir mente potens Sophiaeque Magister

Maximus, Italicae decus et nova gloria gentis.

Quam longe lateque suae prorumpit acumen

Mentis et ingenium! Praeclara arcana nepotes

Ne lateant seros ventura in saecula rerum

Omnia victuris mandat miracula chartis.

Hic etenim mundi quae sit natura requirens,

Illius in gremio quaecunque fuere sepulta

Atque Heracliti nigro latuere sub antro,

Parturit in mediam lucem. Sed qualis in astris

Ipse laboranti defecta luce sorori

Succurrit Titan et stellas lumine pascit,

Largus opes proprias diffundens solus in omnes,

Sic hoc scriptorum veterum monimenta volumen

Illustrat splendore suo noctemque recentum

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum